# Amoenitates academicae. Vol. 9 285

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, CANONES MEDICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/285

Saepe dum Hannibal ante portas, ab orci quasi faucibus heroicorum usu fuit ereptus aeger. In Variolis confluentibus opium sacra ancora; in passione iliaca, a spasmis scilicet originem ducente, forsan ab aliis caussis, unicum. Quod si heroica talia fugeret Medicus, brevi certe cum aegroto esset actum. Cautelae tamen heic variae observandae, ut status aegroti quam maxime respiciatur, si enim splendescere incipiunt oculi & pupilla dilatari, sciat Medicus sibi esse adquiescendum. Mercurius sublimatus, venenum quamvis inexstirpabile, sufficienti tamen si adhibetur vehiculo, ut adeo particulae diluantur & dosis simul moderata, in Lue venerea id praestat, quod aliud prorsus praestare nequit remedium. §. XII. Consuetudo debilitat Medicamentum, saepe mutatum arguit ignorantiam. Medio hic Medicus tutissimus ibit; ab altera enim parte consuetudinem sibi oppositam habet, ipsa venena irrita facientem, ut de Rege Mithridate narrant historiae, ab altera caveat, ne, priusquam explorata satis fuerit Medicamenti vis, novum propinet, sicque aegroto & adstantibus certam ignorantiam prodat. In chronicis morbis maxime medicamentis opus esse, experientia docuit, si autem Medicus, sine debita adtentione, eadem saepius repetit medicamenta, consuetudine tandem fracta natura, iis nihil efficit, quae alii insueto porrecta, praesentissimum ostenderent effectum. Turcae, apud quos adeo obtinuit opii usus, ultra duos scrupulos progrediuntur, id quod tertia parte apud nos sumtum, certam adferret mortem. Abstemio spirituosa minima dosi Medicinam praebent, Helluoni, vel maxima quantitate sumta, parum corpus alterant. §. XIII. Medicamentum curat Speciem, raro Genus Morbi.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
