# Amoenitates academicae. Vol. 9 290

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, CANONES MEDICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/290

Vulnera, fracturae aliaque innumera mala in puero facile curantur & juvene, ubi blandi humores & natura prona Medicamenta sublevant; In sene e contrario licet vel minimum sit malum, irrita tamen pleraque; Natura enim debilitata ad interitum suum properans, minimo destruitur. Haec autem breviter de Canonibus Medicis, Tibi, B. L. tradimus; plura adferri possent, vetat autem tempus, prohibet Res angusta domi. Itaque manum de Tabula. CLXXXVI.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
