# Amoenitates academicae. Vol. 9 293

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SCORBUTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/293

nioni forte ansam dedit Scorbuticorum in Terris Septentrionalibus subinde observata multitudo, vel morbi, accedente frigore, insigniter aucta vehementia. Scorbutum vero non Endemium esse demonstrant Observatorum scripta. Etenim si frigus ad Scorbutum excitandum maxime conferret, incolae regionum, quae Polis propiores sunt, morbo quoque gravius laborarent, quam qui Zonam temperatam inhabitant. Sic enim Lappones, Islandi, Groenlandi, Kamtschadalenses, Patagones & incolae Terrae Ignis horrenda mali cruciamina vix evitare possent, eaque tanto graviora, quo coelum inclementius apud eos est. Navigatorum vero experientia edocemur, Scorbutum sub Zona torrida aeque communem esse, dum moderata aëris temperie, pluviis, tranquillo mari & ventorum inopia premuntur. Sic nautas in expeditione classica Illustriss. Anson, prope terram Mexicanam fatalis Scorbutus praecipitavit e); & in Hungaria, Italia, Saxonia, interdum saevissime & epidemice grassatur, dum frigus aut nullum est, aut certe modec) Voyage round the Worid. Part. 3. C. 2. moderatum f).

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
