# Amoenitates academicae. Vol. 9 296

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SCORBUTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/296

His vero tantum abest, ut facies emarcescat, ut potius tumidula, & praesertim palpebrae inferiores, post somnum, matutino tempore, observentur. Admodum difficulter spiritum trahit. Mox genua rigent, ad minimum motum debilia; & ne quid ei molesti desit, gingivarum tumor, sensim increscens, manducationem impedit. Increscente paullulum morbo, dentes elevantur & vacillant; & tumefactae jam gingivae, spongiarum instar increscunt, lividum colorem induunt, cruentantur; putrescunt, simulque cum anima tetrum odorem spirant. Haec communia in Scorbuti initio sunt; si vero febre aut alio morbo laboravit aeger, in gingivis prima mali indicia apparent; sic etiam, si a casu externo vulnus, fracturam vel contusionem perpessus est, infirmum primo membrum corripitur. Postea cutis, quae semper sicca & laevigata sentitur, maculis conspurcatur mox rubris, dein lividis vel tandem nigricantibus, ad suras & femina maxime conspicuis & ad variam magnitudinem increscentibus. Haud raro etiam his locis cuticula in squamas abit & discedit. Sed jam recensitis longe difficilior est dolor, qui semper Scor butum comitari solet, & modo Dorsum, modo Tibias, vel etiam Pectoris aliquam partem cum anhelatione & tussi torquet: fixus interdum, vagus saepenumero, nunc ostocopum, nunc Pleuritidem notham m), Rhevmatismum, Ischiadem, vel alium morbum topicum mentitur. Aeger adhuc lotium reddit coloratum, spumosum & cito putrescens, cui pinguis pellicula & coloribus variegata supernatat. Sanguis e vena missus, glutinosus & spissus videtur. Si cita alvus superaccedat, id quod descenm) Lind p. 158. descendit, putridi odoris esse solet.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
