Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 298
Unproofread scanNot analysed yet
E variis corporis partibus cruor facile fertur, ut e naribus vel exesis gingivis; saepe cum tussi exit, vel evomitur, vel cum lotio redditur, haud raro per excretiones alvinas, vel cum, vel etiam sine ventris tormine; sed frequentius nihil est, quam sanguinem per putrida crurum ulcera profluere. IILum Stadium. Cum vero ad summum culmen perventum est, saepe alii gravissimi morbi, ut Icterus, Hydrops, Putridae febres, Dysenteria &Melancholia, Scorbuto adsociantur; oboritur tum gravissima Dyspnoea cum respiratione laboriosa, &interdum, quod mirum est, costarum inter spirandum crepitus singularis non tantum sentitur, verum etiam auditur r); Petechiae conspiciuntur; Sudor foetidus copiose prorumpit: Sanguis atramenti nigritiem contrahit &brevi in serum corruptum dissolvitur; Urina redditur loturae carnium similis, vel sanguine mixta; crebra animi deliquia vel minimum motum interdicunt; corporis calor ita minuitur, ut aliquot ante mortem dies omnia membra frigida sint; quibus tandem miseriis mors, ultima linea rerum, finem imponit. Recenq) Ptyalismum Scorbuticorum descripsit egregius hujus morbi Observator Lind I. c. sed utrum verum symptoma, an ex sumptis antea Mercurialibus veniat, dubius haeret. Salivae tamen fluxum in Scorbuto saepe symptomaticum, interdum criticum esse affirmat Roeper dissert. de Salivatione critica in morb. ac. &chron. Vide Hall. coll. Diss. Med. T. 1. Etiam frequens &summe perniciosum symptoma esse affirmat Rouppe l. c. p. 138. inter eos, qui fumo Tabaci sorbendo vel herbam masticando delectantur. 7) Rouppe p. 142. cujus caussa procul dubio est costarum a cartilaginibus suis spontanea solutio.