Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 301
Unproofread scanNot analysed yet
Sed verus Scorbutus semper fere pulsu proditur accelerato, &sic in subjectis junioribus, floridis, laute viventibus, febri quadam stipatur, ut calidus merito dici possit; quin etiam in omnibus stadiis, febres huic malo putridae ac lentae adjungi solent; Scorbutus autem frigidus, major est mali Hypochondriaci gradus, ab Eugaleno primum cum genuino Scorbuto haud congrue commixtus; quem dein sectatores ejus ad hunc usque diem cum Scorbuto confundere solent x). Quid autem de Scorbuto alcalescente vel acido sit censendum, non ratiociniis solum, sed experimentis dilucide explicavit Cl. Pringle y). Etenim unicam tantum speciem Scorbuti agnoscit, nempe ab humorum muriatica putredine, quae &ab alcalina &acida indole toto coelo discrepat; &rejectae insuper opinionis hanc rationem reddit, quod medicamenta antiscorbutica omnia fere alcalina esse putantur, unde Auctores Scorbuti caussam forte acidum esse crediderunt, quippe quod ab alcalinis remediis potissimum subjugatur &infringitur. Nos igitur morbum w) Eos inter novissime numerari potest Home, licet diacritica signa calidi &frigidi non adjunxerit, &in prognosi &cura unicam quasi speciem tractaverit. vid. Principia Medicinae, Cap. de Scorbuto. x) Lind hanc fallaciam optime detexit p. 38. y) In appendice Tractatus de morbis castrensibus, ad finem Experimenti 48. bum hunc potius secundum certa ejus tempora vel stadia §. III. discernimus, utpote quae ratio ad Diagnosin pariter atque curam rite instituendam plurimum valet. Ad caussas Scorbuti indagandas dum transscendimus, occasionales primum enumerare animus est, ex quibus proxime Scorbuti caussa, tanquam ex fontibus rivulus profluit. Ordine igitur ut progrediamur, Diaetam, vel sex res, sic dictas, non naturales contemplabimur, atque quomodo errores in his commissi, corpora ad Scorbuti labem praedisponere possint, dispiciemus.