# Amoenitates academicae. Vol. 9 302

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SCORBUTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/302

110 Aër frigidus humani corporis fluida ad muriaticam dissolutionem, & solida ad nimiam rigiditatem disponit 2). Ubi vero simul adjuncta est humiditas, quae, praecipue poros obturando, excretionem cuticularem impedit, ut ex Sanctorianis observationibus constat; mirum non est, quod non tantum inter climatum frigidiorum incolas, verum etiam inter nautas in pelago a), & milites in castris, nec non inter pauperes, qui ex inopia frigent, 2) Illustr. Praesidis Clavis Medicinae pag. 8. Sequentia ex Rouppio observata addere lubet. Tres assumi possunt gradus, inquit, qui ad Scorbutum producendum quam maxime inserviunt: 1) Quando incipit frigus & Mercurius in Thermometro Farenheit. 20 gr. e loco, quem aestivis tenuit diebus, descendit; quacunque id fiat in regione. 2) Quando Mercurius intra illum incipientis & congelationis gradum stat, atque aër humidus est. 3) Quando Mercurius infra gradum congelationis notabiliter descendit atque ibi haeret. Tribus his gradibus consuevit grassari Scorbutus. frigent, Scorbutus crudeliter saeviat b).

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
