Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 303
Unproofread scanNot analysed yet
Frigus igitur in genere valida est Scorbuti caussa procatartica: sed unice tamen, sine ceteris caussis, postea commemorandis, Scorbutum minime excitat, quod Lapponum inprimis experientia docet c). 220 Ingesta particulas corporis, quae motu dissipantur, continuo resarciunt. Sed ut corpus sanum sit &vegetum, alimentum quoque congruum esse oportet; nam a cibi potusque qualitate, humorum indoles, &ab hac sanitas maxime pendet. In regionibus, ubi vegetabilibus solis, vel carnibus simul recentibus vivitur, Scorbutus admodum est infrequens; contra, ubi alimenta quaecunque muriatico sale a corruptione servantur, malum hoc haud raro homines adfligere solet. Muria enim, quam partim ciborum condimentum, saepe etiam ad arcendam e carnibus, piscibus, ceterisque alimentis, putredinem, adhibemus, humorum massam insigniter penetrat, sanguinis tenacitatem dissolvit, atque gluten solidis adhaerens abstergit; &si justo copiosius vel diutius consumitur, vis ejus abstergens in corrodentem mutatur. Huc accedit insignis b) Rouppe asserit, semper observatum esse, quod homines a Scorbuto immunes manserunt, quamdiu haec evacuatio rite atque libere successit, &simul ac quacunque de caussa, saluberrima illa evacuatio impedita vel sufflaminata fuit, statim in lucem prodiisse Scorbuti symptomata. Exempla hujus rei praebent naves, quae quotannis versus Insulas S. Eustachii &Curacao velificant. Etenim st quidam inter nautas Scorbuto jam affecti sint, ut in nave, Princesse Carolina, vidi, nempe antequaui navis ex patria sit egressa, atque ad Tropicum appropinquet, sensim evanescit morbus; contra, si ex Indiis patriam versus tendunt nautae frigusque incurrunt, plane contrarius resultat effectus p. 118. c) Apud hos enim Scorbutus prorsus est ignotus. insignis illa durities, quam alimentis infert muria, &quae Ventriculi &Intestinorum vim eludens, ad succum nutritium corrumpendum &humores depravandos haud parum confert.