Latin
SCORBUTUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 309
Unproofread scanNot analysed yet
Desidiosam vitam effugiat, ac salsamenta imprimis, &quaevis concoctu difficilia, vitans, recentibus, quantum fieri potest, Vegetabilibus vescatur. Stadium ILum. Sed aliam Scorbutus jam inveteratus curam postulat, qui lenta remedia &segnes Medicos prorsus repudiat. Huic igitur cum leniora vix sufficiant, ad validiora, quae putredini resistunt, simulque corporis colatoria aperiunt, refugiendum est. Eminent inter haec, quae lotii fluxum promovent, ut Allia, Cepae, Porri, &inprimis Scillae Radix: illa variis cibi generibus apte miscenda sunt: hae vero Medicamenti instar, caute &ad granorum aliquot pondus quotidie est porrigenda. Putredini vero maxime resistunt, atque alimentorum pravitatem emendant acida fere omnia, e vegetabilibus praecipue expressa, ut Succus Citrorum, Malorum Aurantiorum, Limonum, quicum ad protractum usum recentes &a situ liberi servari nequeant, coctione ad Syrupi consistentiam inspissari possunt &in lagenis probe obturatis excipi, ut docet Lind p). His vero in vehiculo aquoso dilutis, ea pro potu ordinario aegrotis porrigere necessum est. Si vero haec non adsunt, nec comparari possunt, acida mineralia, ut Spiritus Salis vel Vitrioli, &ex his parata Elixiria Vitrioli varia, acida, defectum suppleant. Sed ante omnia diaeta aegroti erit corrigenda. Proscribenda sunt omnia p) p. 207. Huic usui magis inservit succus citri, vel acetum frigore concentratum, cujus praeparandi modum docet Pharmacopoea nostra Suecica p. 55. omnia salsa, corrupta, pingvia, dyspepta, hisque substituenda vegetabilia, radices &herbae recentes, fructus horaei, ut sunt Mala, Pyra, Pruna, Cerasa, cetera, praesertim recentia, vel si haec haberi nequeunt, siccata.