Latin
METHODUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 31
Unproofread scanNot analysed yet
mineralia idem quidem continent principium salinum, sed magis purum, concentratum, &cum mineralibus terris combinatum, hinc quoque magis corrosivum, quare &haecce solida destruunt, &fluida congrumant, oleosas partes maxima cum vehementia attrahendo &coagulando, unde &haemorrhagias sistunt. Hoc tamen de concentratis valet, at si diluuntur magna copia aquae, corrosivitatem suam eadem proportione perdunt, vel si eduleorantur spiritu vini, saponaceam &aromaticam induunt naturam. Alkalina lixiviosa magnam habent ad acidum vim attractivam, unde antacida, &quatenus mucilaginosorum sunt menstrua, hinc viscosas saburras solvunt, unde attenuantia stimulantia &abstergentia sunt. Salia media esse attenuantia &resolventia per se patet. Dulcia quatenus &oleosum &salinum suo includunt gremio, hinc &ex utriusque participant natura &virtute. Unde quoque acido suo attenuant, ac resolvunt, oleoso vero emolliunt &lubricant. Nec stimulando agunt, qua salinum suum, cum illud oleo sit irretitum, immo potius stimulantia acria oleoso suo involvunt.