# Amoenitates academicae. Vol. 9 31

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, METHODUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/31

mineralia idem quidem continent principium salinum, sed magis purum, concentratum, & cum mineralibus terris combinatum, hinc quoque magis corrosivum, quare & haecce solida destruunt, & fluida congrumant, oleosas partes maxima cum vehementia attrahendo & coagulando, unde & haemorrhagias sistunt. Hoc tamen de concentratis valet, at si diluuntur magna copia aquae, corrosivitatem suam eadem proportione perdunt, vel si eduleorantur spiritu vini, saponaceam & aromaticam induunt naturam. Alkalina lixiviosa magnam habent ad acidum vim attractivam, unde antacida, & quatenus mucilaginosorum sunt menstrua, hinc viscosas saburras solvunt, unde attenuantia stimulantia & abstergentia sunt. Salia media esse attenuantia & resolventia per se patet. Dulcia quatenus & oleosum & salinum suo includunt gremio, hinc & ex utriusque participant natura & virtute. Unde quoque acido suo attenuant, ac resolvunt, oleoso vero emolliunt & lubricant. Nec stimulando agunt, qua salinum suum, cum illud oleo sit irretitum, immo potius stimulantia acria oleoso suo involvunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
