# Amoenitates academicae. Vol. 9 310

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SCORBUTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/310

Sic in victus ratione potius quam in medicamentorum farragine, tutissimum quaeritur praesidium. Interdum etiam Corticis Peruviani usus commendatur, inprimis ubi Ulcera cruda puris benigni beneficium non admittunt. Cetera, quae ad eorum curam pertinent, huc adferre supervacaneum ducimus, cum otium nobis factum sit in Dissertatione de Ulceribus A:o 1769 a nobis heic edita ac defensa q). Scorbutus vero purgantia fortiora aegre admittit, sed, ubi opus est, lenia semper postulat. Venaesectioni quoque heic raro locus est, ut Eugalenus, Grainger & Lind, multa edocti experientia, confirmant. Stadium IIItum. Sed longe difficilior cura est, ubi Scorbutus, ad summum culmen provectus, morbis aliis gravioribus sese adjunxit; quod enim congrua Diaeta non suppeditat, id a Medicina frustra exspectatur. Symptomata tamen mitigant remedia jam exponenda. Si sanguis e naribus, ore vel qua demum cunque parte profluens, interitum aegro exhausto minatur, acida mineralia diluta, guttatim & saepe dari debent, hisque recte adjungitur Cortex peruvianus, vel forma pulveris, vel ex vino rubro decoctus. Si vero Dysenteria, gravissimum illud Scorbuti symptoma, urget, caute mercandum, ne vel salutaris forte evacuatio nimis cito sistatur, vel protracto morbo aeger succumbat. Protinus igitur Rhabarbaro humores irritantes recte evacuantur, dein lenia adstringentia, opio mixta, dolores mitigant & intestina roborant. q) Sub Praesidio Exp. D. D. & Adj. Acrell. borant. In graviori casu paullulum Aluminis haud incongrue datur, sed parca manu, & electuariis adstringentibus, ut Theriacae vel Electuario Fracastorii additum. Ipecacuanha Spiritu Vini infusa usu se comprabavit egregio in Nosocomio navali ad Port-Mahon r); neque hoc in dubium vocabit, qui & Ipecacuanhae vires in Dysenteria & Spiritus Vini eximiam in acaris necandis virtutem Ubi vero dirus Hydrops Scorbutum experspexit. cipit, evacuantia quaevis, praecipue vero Diuretica, tentari debent.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
