# Amoenitates academicae. Vol. 9 312

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SCORBUTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/312

Inter alimenta quotidiana adhibendae sunt herbae oleraceae, ut Portulaca, Lactuca, Spinacia, Endivia, Rumex patientia, cetera, quae omnia, sale condita, optime in diuturnum usum servantur. Cucumeres quoque sativi & imprimis Brassica capitata, sale condita (Surkäl s) inter omnia egregio suo usu eminent, quibus ob exploratam contra Scorbutum virtutem, in navibus, Indias petentibus, nunc communissime victitare moris est. Nec minor prudentia in potu quam in cibis requiritur; nam aqua corrupta & putrida, quam sub longo itinere bibere nautae coguntur, si scorbutum non facit, malum tamen insigniter exasperat. Sanitati potius conveniunt Vina dulcia, pro potu continuo, aqua diluta; Succi pomorum fermentati; (Cider) Cerevisia, sive mera, sive herbis antiscorbuticis & inprimis Turionibus Pini condita (Tallstrunt-öl). Sed praestantius in hunc usque diem nihil inventum est potu illo, ex Malto, aqua cocta superaffusa, parato, cujus inventionis gloriam jure sibi vindicat Cl. Machride, Chirurgus apud Anglos experientissimus t). Sequenti vero modo id parandum curavit. Sex libris aquae ebullientis duae librae malti infunduntur, mixta bene agitantur, 5) Brassicam in navigatorum usum Sale condire & servare optime docuit du Hamel du Monceau in Libello: Moyens de conserver la santè aux Equipages des Vaisseaux p. 177 & seq. 1) In libro: Experimental Essays - - on the Scurvy, with a proposal for trying nem methods to prevent or cure the same at Sea Lond. 1764. Scorbutum a defectu aëris fixi in corpore humano oriri autumat noster, ideoque non tantum Infusum Malti, quod in corpore effervescentiam subit & aërem fixum generat, sed etiam Salia Alcalina fixa cum acidis maxime commendat. tur, per aliquot horas tecta reponuntur ac demum colantur. Hujus infusi malti duae librae non tantum Scorbuto laborantibus, verum etiam sanis quotidie dare jubet; sed a parva dosi ad majorem adscendere oportet. Alvum movet, &, propter blandam vim hoc remedium ceteris omnibus, etiam vegetabilibus recentibus, auctor anteponit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
