# Amoenitates academicae. Vol. 9 313

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, SCORBUTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/313

Ut vero excellentissimum hoc & generi humano utilissimum subsidium experientia quoque confirmemus, particulam Litterarum Clar. Forster, quas nobiseum communicare Illustr. D. Praeses dignatus est, heic adferre lubet u). Tantum autem valuit hoc potionis genus in Itinere, quod ad Terras australes incognitas instituit Cl. Forster, ut, per trienu) Dat. d. 4. Cal. Aug. 1775. Cum nonnunquam ultra viginti hebdomadas in mari procul terra vagaremus, nec quidquam aliud nisi carnes salsas comederemus, neque nautae tempore pluvio & ventoso per complures dies vestes mutare madentes possent, tamen vix unus & alter Scorbuto laboravit; quod unice adscribendum quod nautis una cum carne, Brassicae oleraceae capitatae fermentatae portio distribueretur pro cibo; deinde si quis symptomata Scorbutica & ingruentis signa morbi haberet, illico ei quotidie infusum Malti, unde Cerevisia fieri solet, recens propinabatur; & si jam morbus obstinatus quemquam invaserit, usque ad q vel 5 libras per dies ei porrigebamus, &, mirum dictu, vidi homines misere affectos Scorbuto, brevi spatio convalescere quum nullum alium praeter infusum Malti illis daretur remedium. Jam vero mea quidem sententia & experientia teste, Brassica fermentata per triennium & plus quam novem menses optime conservata fuit, & hodie cum haec scribo, hujus fermentatae aliquid pro prandio comedi cum aliis cibis, idque erat optimi & grati saporis, adeo incorruptum, quemadmodum id fuit cum in navem primum imponeretur. Maltum per triennium optime in doliis servavimus, at tertio anno pars aliqua mucore corrupta erat. Brassicae fermentatae 60 dolia in navem fuere imposita, & Malti tantum undecim, verum maxime capacia. triennium, nautarum nullus Scorbuto periret, sed,

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
