# Amoenitates academicae. Vol. 9 32

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, METHODUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/32

Amara ex oleo & sale constata maximam cum bile habent affinitatem, hinc & ipsius sustinent vices, eo quod mucosam & tenacem materiam a parietibus vasorum saponacea sua virtute separant, fibras ventriculi & intestinorum relaxatas coadunant, & stimulatione majorem humorum adfluxum excitant. Maxime quoque antiseptica sunt, quatenus acido suo alkalescentiam putredinosam destruunt, & tonica sua virtute fibras putredinosae solutioni proximas consolidant, firmant. Austera quoad aciditatem suam particulas oleosas involvunt, terreas vero suas partes fibris coadunandis & adstringendis impendunt. Acria & in fluida & in solida agunt stimulando, viscosa quoque resolvunt ac adtenuant, & si cum oleosis consociantur, calorem quoque exaugent. Aromatica qua salinum suum stimulant, ratione vero olei. cum spirituosa activa parte combinati, partes oleosas in sanguine augendo, ac spirituum vitalium motum promovendo, analeptica, calefacientia ac diaphoretica sunt, quo plus acredinis continent eo magis stimulantia. §. VII. Ex sapore & odore ad vires Toxicorum quod concludi possit, jam paucis demonstravimus. Sed si praecedentes §. §. penitiori scrutinio subjiciantur, patebit, quod sapor & odor in se pallidam nimis lucem in hanc rem fundant, nisi simul Theoria & Empiria chemica instillaret, quid in corporibus odoriferis & sapidis sit, quod observatum edit effectum, vel qualis eorundem mixtio esse debeat, ut hunc & non alium exserant odorem vel saporem. Est itaque analysis chemica fundamentum, quo nititur Theoria Medicamentorum qua eorundem vires. Porro quatenus is distinctam demum habet ideam quantitatis cujusdam effectus, qui primo rite novit caussas agentes, non solum qua totalem suam materialem naturam, sed & qua unius cujusque partis totius mixtionem & indolem; deinde harum harmoniam inter se & connexionem cum effectu; & postremo caussarum agentium quantitatem. Omnia haec detegit Chemia: primum & ultimum ex analysi medicamentorum instituta. Secundum noscitur ex theoria affinitatis corporum, experimentis chemicis eruenda. Hinc demum patet, praeter experientiam nullam dari adeo certam methodum, rationes & quantitates effectuum determinandi, adhuc cognitam, ac chemicam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
