# Amoenitates academicae. Vol. 9 33

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, METHODUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/33

Sed hoc adeo evidens est, ut qui ideam Chemiae antea (§. II.) datam animo volvit, fateatur oportet, hoc Chemiae esse officium; sed dolendum, quod huic suo officio, qua regnum praecipue vegetabile, exacte facere nequeat satis, quatenus ignis, primarium ipsius instrumentum, corporum partes ita ipsa sub analysi mutat, ut multum separatae a naturali sua discrepent indole, hoc est, ut potius ignis foetus esse, quam vere educta chemica, cogitari possit. Sed licet sufficienter hoc in negotio solidissima in dissertatione: an & quousque Chemia resolvat corpora &c. nobis otium fecerit Celeb. Chemiae Prof. D. D. Gotsch. Wallerius, paucas tamen pharmaceuticas cautelas & regulas huic opellae inserere, officii & materiae, quam pertexendam assumsimus, ratio expostulat. VIII. Instrumenta Chemiae activa tria solum esse notum est, ignem, aërem & menstrua, nec pluribus natura vel ars indiget ad diacrises vel syncrises instituendas. Haecce licet fortissima sint, nutui tamen applicantis obsecundare debent, prout debilioribus vel fortioribus indiget cuneis ad corporum principia educenda. Rite vero administrantur haecce instrumenta, si sequentes observentur regulae. cavendum, ne odor vel sapor Medicamentorum per Hinc analysin chemicam pereant vel mutentur. 2:0 volatilitatem vel fixitatem partium constituentium Tom. IX. tium ex Theoria principiorum probe cognitam habeat necesse est. 3:0 Affinitas corporum seu vis eorundem attractiva ad invicem & ad menstruum solvens nota esse debet. Hacce enim regula omnium corporum per menstrua resolutio & compositio nititur. Hisce universalibus regulis sequentes specialiores fundantur. 110 Si adsit aliquod subjectum vegetabile odoriferum, ex antecedentibus (§. III.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
