Latin
CONSECTARIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 35
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIA ELECTRICO-MEDICA PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO PRO GRADU DOCTORIS proposita a PETRO ZETZELL Sudercopia O-Gotho. Upfaliae 1754. Octobr. 12. eminem fugit, FR. PIVATI, Jurisconsultum Venetum primum fuisse, qui morborum per electricitatem curandorum fecerit pericula: quod institutum tam prospere cessit, ut maximam omnibus moverit admirationem. Literis enim annis MDCCXLVII &XLIX clarus consignavit auctor, vim electricam in tubis vitreis balsamo quodam obductis excitatam lenimen adtulisse podagrae, arthritidi, paralysi aliisque hujusmodi morbis: Immo, quod singulare plane &inauditum, tradidit etiam exempla solutae alvi, excitati sudoris &motae salivationis, actis tantummodo in motum vi electrica effluviis medicaminum. Tam mirabilem electricitatis virtutem haud multo post novis etiam D. JOSEPHUS VERATTI partim confirmavit partim auxit experimentis: quibus factis, accidit ut cupiditas novam experiundi medicinam omnium fere ceperit animos. Paucis igitur post videre licuit hinc inde per Europam maximi nominis Physicos experimentis hisce occupatos instituendis; at non omnes pari cum successu. Electrisatione sanarunt quidem D. JALLABERT paralysin quandam brachii; Nobiliss, D. de SAUVAGES hemiplegiam, rheumatismum, doloremque ischiadicum; ut &D. BIANCHI morbos paralyseos atque rheumatismi. Fuere tamen alii, qui frustra omne adhibuerunt studium: immo, ut dicitur, quorum tentamina infaustos habuere exitus.