# Amoenitates academicae. Vol. 9 37

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, AMAUROSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/37

Deprehensi quidem sunt hac sub cura, qui vesicam saepius levare coacti sunt, & quorum corpora nocturno manarunt sudore, unde spes animum subiit, longinquitate temporis & usu frequenti malum longe pertinacissimum minui tandem atque molliri posse; verum enim vero post parvam temporis intercapedinem aegros iisdem, ut antea, malis distineri & divelli tristes sumus experti. Non obscurum igitur est materiam arthriticam ictus elusisse electricos. CEPHALAEA & HEMICRANIA. In morbo hoc chronico, a materia catarrhalis vel rheumatici generis orto, experimenta cum scintillis instituentes, animadvertimus dolorem quidem nonnihil leniri & dissipari; absoluta vero cura, eadem, qua antea, acerbitate urgere: cui incommodo ut occurreremus, simul in usum vocavimus medicamenta interne sumenda, praescribendo aegris sub usu electricitatis decoctum quoddam sangvinem mundificans, vel Electuarium purificans Nobil. Dini Arch. ROSEN, & sic constantiorem nobis praestitit usum medicina haec externa resolvens.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
