Latin
NONO VOLUMINE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 4
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce si circulatio humorum aucta, aliqua ex causa occasionali superaccedens, consideretur, facile intelligitur quomodo haemorrhagiae exortus explicari potest. §. VIII. Haemorrhagiae divisionem in Criticam, quae mörbis supervenit diebus criticis cum levamine &remissione symptomatum, &Symptomaticam, quae absque levamine manifesto cum prostratione virium incurrit, aliasque sicco praeterimus pede; sufficit solum modo addidisse, illam varias recipere denominationes pro diversitate partium, quae illa corripiuntur. Sic ex naribus sanguis proveniens, haemorrhagia narium vocatur; ex pulmonibus si exsiliat, haemoptysis audit; ex ventriculo per fauces eveniens, vomitus adpellatur cruentus; ex vasis haemorrhoidalibus, sub nomine haemorrhoidum venit; ex utero autem sanguinis vehementior effluxus, quam qui menstruae evacuationi competit, haemorrhagia vocatur uteri. Reliquis vero missis, de haemorrhagia uteri paucis disserere animus est. Si vero B. L. vires meae tuae expectationi non suffecerint, aut in conscribendi ordine vel ratiociniis error irrepserit, &rudior stylus offenderit, benigno tamen ut interpreteris animo, etiam atque etiam oro quaesoque. Corpus sexus sequioris non tantum ad acmen prius pervenire, quam nobilioris, omnium Physiologorum unanimi judicio evictum est, tam ex ipsa experientia quotidiana, quam ex ipsa mollitie corporis feminini, qua vasa actioni cordis minus resistentia facilius extenduntur; cum e contrario sexui nobiliori vasa sint duriora, actioni cordis minus cedentia, adeoque minus expansilia; verum quoque illud acmen transgressum magnam colligere humorum copiam, qua etiam opus fuerit, femina utero gerente, ad nutriendum fetum.