# Amoenitates academicae. Vol. 9 43

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, PULSUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/43

PULSUS INTERMITTENS SUB PRAESIDIO D. D. CAR. LINNAEI PRO GRADU DOCTORIS propositus ANDREA WAHLIN Ostro-Gotho. Upfaliae 1756. Maji 5. rincipium vitale corporis humani, quod sanguine continetur, eo diligentius observare Medicos oportet, illiusque naturam & varias vicissitudines eo accuratius dignoscere, quo majori cum fiducia ac fructu mortalibus inservituri sint, si ista noverint. Nisi enim recte judicetur, in casu quovis obvio, de humanae vitae indice illa & conservatrice caussa, gradus majores minoresve, quibus laesae fuerint functiones vitales, naturales, & animales, quaeque inde metuantur machinae universae pericula, definire non licebit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
