Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 47
Unproofread scanNot analysed yet
Hic liquor homogeneus esse facile crederetur, nisi compositum constaret partibus maxime diversis, aqua, terra, oleo, sale &aëre non elastico, quae partes singulae ut misceantur &implicentur invicem, actio viscerum, sal, calor &liquoris ipsius circumlati motus efficit. Vasa, quae liquorem hunc rubicundum continent, duplicis sunt generis, arteriae nempe atque venae. In utrisque movetur, non vi modo cordis &arteriarum, sed &vi forte quadam propria, tum etiam actione partim adjacentium musculorum, ut in venis, partim aëris, ut in pulmone. Namque sanguine refertum cor, vi sua eum protrudit in contigua sibi arteriosa vasa, ita quidem, ut sicubi sanguinis columna totam oppleverit arteriae diametrum, stringatur cordis ventriculus. Et quia mox urgent &impellunt porro undae sanguineae protrusae, tum in axi tum in perimetro arteriae, hujus ad parietes nisus illarum verget. Impulsui cedunt illi, brevi licet, quum sint elastici, pristinum statum recuperaturi; nam quoties vis liquorem quemcumque movens superat vim qua resistunt vasa, toties vel frangi vel cedere debent horum parietes. Haec arteriarum dilatatio, vel earum expansio ultra diametrum naturalem, pulsus nuncupatur, nec esse potest nisi in arteriis, quippe in quibus solis parietes nunc expandi videamus, nunc rursus contrahi. Propelluntur autem, ob materiae intertiam &caussas reliquas, undae illae sanguineae motu inaequali, ita ut majori impetu feratur columna sanguinis, quae vim cordis nuper passa est, quam quae remotior a corde discessit, &desinat tandem pulsus omnis, ubi eo usque pervenerunt undae sanguineae, ut communicatan secum vim actione cordis fere amittant. Caussam igitur pulsus primariam in corde ponimus, quumque nulla dilatatio fiat nisi praegressa contractione, immota statutum lege credamus, ut Systolen excipiat Diastole, vel ambarum potius una adjuvet excitetque alteram, prout actionis &reactionis, per naturam universam corporum, mutua vis est &alternans opera. Pulsus species heic percensere supervacaneum foret, quum in Scriptis Medieorum tantum non omnium enumeratae habeantur. Id unice caveamus, ne in speciebus constituendis nimii dilabamur in tricas, e quibus nullus ad postremum supersit exitus. §. III.