Latin
PULSUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 55
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe efficiunt polypi intermissionem pulsus, retardando liquidi movendi copiam, quae sufficiens esset justae arteriarum dilatationi. TERTIA CLASSIS caussarum intermissionis pulsus, in ipso sanguine quaerenda est. Sanitas, quam optimo jure in expedito fluidorum per vasa transitu collocaverimus, eam sanguinis naturam requirit, ut non tantum justa propor tio adsit inter elementa sanguinis, sed etiam ut attractio ea vigeat, qua tum nimia dispositio ad concrescentiam, tum justo minor nisus ad contactum impediatur. Si itaque mutatio quaedam in sanguine accidat, qua pulsus intermissio contingeret, ea sanguinem motui ineptum, nec actioni cordis &arteriarum obsecundantem indicaret. Quocirca caussarum, quibus intermittatur pulsus, ubi peccat sanguis, in corporibus cacochymia 1.) erit visciditas quae obicem actioni cordis pituitosa laborantibus. ponit. 1) Cfr. Comment. Halleri in Boerb. Instit. Medic. T. IV. 2.) Diathesis sanguinis phlogistica, in febribus acutis, inflammatoriis, dum sola tenuiora trajiciuntur, reliqua vero immobilia ad extremitates arteriarum haerent, unde non potest non quies momentanea pulsus interdum existere.