# Amoenitates academicae. Vol. 9 59

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, PULSUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/59

Nam qui lipothymia quidem, palpitationibus cordis & anhelatione difficili laborant, subitum interitum haud effugient, quem accelerabit quoque cordis polypus, praecipiti impetu & inopina suffocatione enecans. Aeque vero extimescenda non est pulsus intermissio, si obvenerit sine adjuncta graviori laesione functionum vitalium, ut in pueris, feminis praecipue hystericis, & hypochondriacis, & in concretione cordis cum pericardio, etiamsi ex hac ultima caussa, post graves pectoris oppressiones & cordis palpitationes fuerunt, qui perierint l). Contra grave periculum imminet, si intermittat pulsus in statu morborum, qui debentur polypis in plethoricis, & aneurysmati cordis aut arteriarum earumque dilatationi. Qui pulsus intermissionem ab ancurysmate patiuntur, illi vel subitaneo interitu jugulantur, vel hectica tabe consumuntur; liquidum enim in sacco aneurysmatico inter polyposas concretiones haerens, acre fit, & reliquos humores inficit, quare etiam Ruyschius sterni os & omnes fere costas ancurysmal) Malpigh. de mort. subit. Libr. II. obs. 4. Peyerus in Parerg. anat. III. te destructas observavit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
