# Amoenitates academicae. Vol. 9 64

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, CORTEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/64

CORTEX ILAUVIANUS PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO propositus JOH. CHRIST. Pet. PETERSEN Holmiensi. Upsaliae 1758. Maji 10. um omnia quae ad hominis sustentationem I conservationemque spectant, quando vel a naturali bona conditione recedunt, vel male & perverse adhibentur, sanitatem quoque ejus perturbare atque exstirpare, immo & vita praemature ipsum privare possunt; ille quotidiano corporis sui perniciei periculo esset subjectus, si vel summum numen facultate eum destituisset, convenientem naturae ejus sex rerum non naturalium faciendi usum; vel si nulla paravisset media, quibus cum ex errore in ipsis commisso ignorantiae vel neglectus sentiret fructus, eos iterum posset propulsare & removere.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
