Latin
HISTORIA ET FATA CORTICIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 69
Unproofread scanNot analysed yet
Anno vero 1640 uxor Proregis Hispanici, tunc Comitis del Chinchon, tertiana intermittente vehementi, quae saepius epidemice in ea regione grassatur, Cortice sanata fuit, unde Hispanis ibidem, &ita porro f) in ipsa Europa, uti jam mentionem injeci, innotuit. Magnum pulveris Cardinalis de Lugo pretium abunde testatur, quanti febrifugum hoc tunc in Europa fuerit aestimatum. Sicuti vero plerumque res peregrinae multa experiuntur fata, antequam verus justusque eorum determinari possit usus; idem quoque contigit Chinae Quantum enim per nonnullos annos in Europa erat Cal. monôphyllus, minimus, campanulatus, obsoletissime quinquedentatus. Cor. infundibuliformis, extus tomentosa. Tubus cylindricus, calyce multoties longior. Limbus tubo brevior, quinquepartitus: laciniis ovato-oblongis, patentibus, apice intus margineque lanatis. Filamenta 5, setacea, e medio tubi. Antherae oblongae, supra basin exteriorem affixae in fauce corollae. Capsula bipartibilis, dehiscens in duas partes dissepimento parallelo, latere interiore dehiscentes. Adn. Edit. d) Linnaei gen. plant. pag. 413. e) Histoire de l’Academie Royale 1738. p. 233. f) Geoffr, mat. med. Tom. 2. pag. 312.