# Amoenitates academicae. Vol. 9 7

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, NONO VOLUMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/7

Majorem ad uterum determinationem, & vasorum inde tantam distractionem, ut etiam vicini nervi distrahantur, quas scimus vasa plerumque sequi, probant quoque molimina varia, ut dolor, calor, pondus &c. quae ante hunc fluxum sentiuntur in lumbis, ad pubem & inguina. Haec evacuatio sanguinis, quae sub nomine menstruorum venire solet, renata iterum copia ejusdem, post mensem recurrit lunarem, atque ita decursus suos ordinario servat, initio facto circa 2:dum septenarium usque ad septimum, (non tamen negamus, variationem dari insignem & qua ipsum tempus primae eruptionis atque ultimae suppressionis, & qua ipsas periodos, ratione locorum, diaetae & constitutionis subjectorum) nisi ex causa quadam supprimatur, unde multi gravesque oriri solent morbi, vel ob conceptionis negotium sistatur, ut sanguis retentus in alimentum cedat fetus. Quo itaque proles obtinenda cuidam est optatior, eo cautius est mercandum, ne spes ejus per haemorrhagiam uteri, sub statu graviditatis malo omine excitatam, destruatur. Quam difficile vero saepe sit ab illa praeservare, & praesentem abigere, facile vident, qui considerant, causas praedisponentes haemorrhagiae semper in hoc statu adesse, quae cum quadam occasionali conjunctae haemorrhagiam producere possunt, quin etiam saepe casus dari, ubi in nostra non est potestate haemorrhagiam tollere sine extractione ffetus. §. XII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
