# Amoenitates academicae. Vol. 9 70

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HISTORIA ET FATA CORTICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/70

erat celebrata, tantum postea insecura atque noxia fuit declarata g), adeo ut omnis fere ejus usus fuisset suspensus atque Americanis solis relictus. Ansam ad hanc mutationem praecipue praebuisse videtur, quia tempus, dosin, usus reiteratos &c. ad penitus exstirpandam materiam febrilem, vigoremque corporis restituendum adhuc ignorabant, quod etiam scitu difficile erat, ob magnum pretium ad instituenda tentamina perinde impediens. Non tamen deerant, qui Corticem in febribus intermittentibus adhibebant, nomine tamen ejus occultato, ne propriam periclitarent famam, nec lucrum ex utilitate medicinae ignotae possessoribus proficiscens, amitterent. Talis erat Robertus Talbot, Eques Anglus, qui multos in Gallia febre laborantes, nomine remedii Anglicani, Cortice sanavit. Munificentia vero tandem & liberalitas Ludovici XIV. arcanum Talboti patefecit, & cura diligentiaque Monarchae hujus, Cortex Chinchinae sufficienti quantitate ad Galliam, & denique per alios ad totam Europam perlatus fuit. Tali modo celebritas hujus febrifugi amissa iterum restituebatur. Multi quidem Medici & post hoc tempus usum ejus iterum suspectum reddere voluerunt, frustraneis tamen semper conatibus. Ipse quondam ob eruditionem in Medicina, praesertimque scripta chemica & practica Cel. Stahl, & varii discipulorum ejus, in quorum numero est Cel. Halae Professor Juncker, odio Corticis singulari fuit affectus, adeo ut & hic ineptum nominaverit medicamen, urgendo ad plane sauciandam ejus famam, reginam Hispaniae usu ejus praemature diem obiisse supremum, regemque Philippum V eo periculis atrocissimis fuisse expositum h). Immo & ipse Ramazzinus, vir ille aevo suo g) Geoffroi loco cit. b) Junckeri Therap. special. p. 656. suo fama & auctoritate florens, & qui commentariis suis de morbis artificum & morbis principum, uti & aliis scriptis doctissimis famam sibi acquisivit egregiam, ultimis fere vitae diebus Corticem peruvianum scripto culpavit, usu ejus experientia propria antea non modo approbato, verum & aliis commendato.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
