# Amoenitates academicae. Vol. 9 76-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, CRITERIA CORTICIS SELECTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/76-2

CRITERIA CORTICIS SELECTI. Hac parte tam quod ope sensuum, quam Chemiae, secundum exemplar Mortoni, Torti, Hoffmanni &c. quorum vestigia quoque sequutus est egregius vir Dn. Professor Eb. Rosén, in cortice animadverti, heic omnimode referam, quo proposito meo debite satisfaciam. Novi2) Rosen Diss. Lond. Goth. p. 51. Novimus arborem, quae vestitur Cortice nostro, crescere vel in jugis montium, vel ad mediam eorum partem, vel ad radices. Haec vilioris notae; in acumine crescens mediocris; mediam vero partem occupans optima habetur b).

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
