# Amoenitates academicae. Vol. 9 79

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, CRITERIA CORTICIS SELECTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/79

Cascarilla levior Chinchina, ut & cassia caryoph. valde tenuis c). Quemadmodum vero Corticem peruv. optimae notae tam a viliori sua specie, quam ab aliis similibus sola sensuum ope dignoscere possumus; sic etiam differentia apparet instituta analysi chemica, quod multae virorum praeclarorum in hunc finem factae observationes demonstrarunt, quarum nonnullas heic allegare necesse habeo. Sic enim Neumannus ex libra Corticis peruv. obtinuit drachmas decem & scrupulos duos Extracti resinosi primi & drachmas sex gummosi secundi; vice versa, drachmas sex & scrupulum unum aquosi primi & drachmas sex resinosi secundi. Destillata libra Cort. peruv. drachmas tres spir. acidi, drachmasque duas olei empyrevmatici impetravit, remanente in fundo terra, maximam partem in igne avolante. Combusta Cort. p. libra remansit uncia dimidia Cineris, ex qua elutriato sale drachmarum duarum, lixivium calcinatum dedit scrupulos duos salis alcalini d). Lemery ex corticis Chinae chinae unciis triginta duo destillatis, extraxit uncias undecim spiritus & phlegmatis acidi, uncias duas & dimidiam olei foetidi, & drachmas duas salis alcalini fixi e). Cartheuser ex uncia Chinae chinae obtinuit scrupulos duos & gr. XII. Extr. resin. pr. & gr. XXVI. aquosi c) Werlhof Obs. p. 85. & Morton. πυρετολογία p. 172. d) Neumann. praelect. chem. p. 812. e) Lemery Cours de Chymie part. 2. p. 40. aquosi primi. Oleum essentiale fere omnino deficere dicit f). Geoffroi s. ex unciis quatuor & dimidia cort. p. destillatis, sibi comparavit unciam drachmas quatuor & dimidiam phlegmatis acidi, cujus partes priores simplici acido, posteriores vero non modo violento, sed etiam alcali urinoso similes fuerunt. Tincturam enim Tournesolis ad rubrum reduxit colorem. Postea drachma una gr. XVIII. olei crassi egressa fuit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
