Latin
NONO VOLUMINE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quot opiniones Physiologi circa conceptum fovent, non mei est instituti heic enumerare; ac non tantum labor humeris meis non ferendus est, sed etiam fere inutilis, enodare, cujus sententia maximam habeat speciem veri; sufficit, cum certitudine concludi posse, ovum spermate virili fecundatum &in uterum adlectum, ibidem in ambiente humore fotum emittere rudimenta placentae, quae plerumque &quidem naturaliter se adfigunt crassiori parti, scilicet fundo, uteri, sed non tam constanter, quin possint etiam lateribus, imo etiam orificio uteri adnasci d). Ovulum hocce, in quo rudimenta fetus jacent recondita, semper augetur &crescit, ut, quod primis septimanis vix granum aequabat, ultimo graviditatis mense 12, forsan etiam plurium sit librarum e) atque pro magnitudine fetus &multitudine aquarum in magnum extendatur volumen. Placenta, quae initio non fuit nisi filamentum quoddam subtilissimum, excrevit. ultimo tempore in magnum rotundum viscus, latitudinis dimidii pedis &ultra, &crassitiei plus saepe quam unciae. Hoc viscus vasis tantummodo cond) Placentam non nisi fundo uteri adnasci contendit Deventer, imputans obliquitati uteri, si manus obstetricantis placentam ab utero post partum solutura, illam non in fundo sed ad latus quoddam invenerit. Contrarium vero, &quidem veritati consonum, experientiaeque, multi alii demonstrarunt. Ipsam vero ipsi orificio uteri adnasci inter auctores artis obstetriciae, quorum labores adhuc publici juris facti sunt, unicus est Noster von Horne, qui propria experientia edoctus adserit, cujus adsertionem celeberr. Dn. Dector Fried, Practicus &Obstetricans Argentinensium felicissimus, in praelectionibus suis dixit se invenisse veram. c) Manningham. Compend. artis obstetr. p. m. 55. constat, arteriis scilicet &venis, cellulosa revinctis, quorum venae recipiunt sanguinem a contigui uteri arteriis, illumque ad fetum vehunt, arteriae vero sanguinem a fetu revertentem in venas fundunt uteri. XIII. Ipse uterus quoque, qui in virgine vix magnitudinem habebat piri, jam gravidus in insignem excrevit magnitudinem. Ejus crassities tantum abest ut sub graviditate minuatur, quin potius augeatur f), excepta tamen inferiori ejus parte, quae ultimis gestationis mensibus, pondere aucto fetus incumbente, ita adtenuatur, ut digitus, statum gravidae explorans, per substantiam uteri caput fetus tanquam globum durum perfecte distingvere possit.