Latin
CRITERIA CORTICIS SELECTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 83
Unproofread scanNot analysed yet
pr. drachmam unam pari modo cum aqua, calorem fere sanguinis humani habente, per 6 dies digessi, quo tempore pondus ad grana quinque, in aqua hac soluta, erat diminutum, quae tamen loco frigido exposita iterum praecipitabantur. Sapor vero valde amarus resinae &odor aromaticus hac digestione satis erant diminuta. Ex quo patet, Cartheuserum recte de China praedicasse, substantiam resinosam cum gummosa intime combinatam esse &cohaerere, &neutram extractione vel cum aqua vel vino &Sp. V. perfecte puram obtineri. §. VIII. Quanta vero erat illa differentia Corticis peruviani ab aliis similibus, quam ope sensuum cognoscere possumus, (§. 4.) tanta fere quoque est discrepantia ratione partium constitutivarum ejus &aliorum. Extr. enim res. quantitas semper superat eam Cascarillae &aliorum Corticum similium quantitatem. Extracto quidem aquoso prae China abundat Cascarilla secundum Neumannum; ego vero numquam ex hoc Cortice tantum extrahere potui, quamquam ter experimenta eandem ob rem instituerim. Oleum porro essentiale deficit in China, quod in Cascarilla reperitur. Refert enim Neumannus k), ex Libra una Cort. Cascarillae se fere drachmam olei obtinuisse, &ex libra una Cascarillae k) Neuman, praelect. chym. p. 811. scarillae uncias sex Extr. aquosi pr. ,&unciam unam, drachmas quinque, scrupulosque duos resin. secundi. Vice versa ex unciis duabus &dimidia, scrupulum unum resinosi primi &uncias duas &dimidiam aquos. secundi; ex libra una vero igne aperto destillata, uncias duas &dimidiam Olei empyreumatici, &ex eadem Corticis quantitate combusta drachmas decem Cineris.