# Amoenitates academicae. Vol. 9 88

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, MODUS OPERANDI GENERALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/88

Rosén parati, in os sumsi, quod statim a saliva adgressum intra 3 minutorum spatium erat solutum. Sal hoc saporem habebat resinae primae praeparationis hujus pharmaci, uti illa palato adhaerebat, secretionemque efficiebat auctam lymphae salivalis. Effectus hic, & jam dictae aliae proprietates, longe minori gradu heic aderant; Sapor enim amarus hora XI. prorsus cessabat, secretio vero aucta salivae ad horam 11 & 4 min. durabat. Salsum hoc sal gustum linguae non imprimebat aliis quibus dedi, nec alium quam leniter amaricantem in eo animadvertere potuerunt. Videtur ergo hoc Sal esse purum amarum, quod vero non majorem cum aliis sic dictis salibus amaris e. g. Seidlizensi vel Centaurii min. habet similitudinem ratione saporis, quam convenientiam coloris aliarumque proprietatum. Die s. vesperi hora 7 46 min. similiter tentamen cum grano Extr. res. secundi institui; saporem vero amarum, sensationemque adstrictivam & secretionem auctam liquoris salivalis, minori gradu, quam in antecedentibus percepi. Hora 8 25 min. a saliva plane erat solutum, anteque horam 9 omnes ejus cessabant effectus. Die p. post m. hora 4 55 min. granum unum Extr. gum. sec. sumsi, quod hora 5 10 min. a saliva erat liquefactum. Hora 5 26 min. secretio liquidi salivalis debito iterum procedebat ordine, & hora circiter 9 omnis jam cessaverat amarities & sensatio adstrictoria. Omnes has substantias postea dupla quantitate adhibui, & effectus antea narrati semper eorum respondebant quantitati: Cortex vero Chinae in substantia pulver. ad grana duodecim adhibitus, os tali modo constrixit, ut vix sustinere possem, donec a saliva partes activae ejus solutae, elementumque terreum ejus insipidum esset relictum. Curiositas tamen omnem movit lapidem, ut tentamen recte finire possem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
