# Amoenitates academicae. Vol. 9 91

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, MODUS OPERANDI GENERALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/91

Os vero ipsum postea quasi siccum fuit, quod semper augebatur, nec sapor amarus & rigiditas praeternaturalis, quam amicus meus ille a hora a in labiis, margine linguae, palato & faucibus senserat, quam hora sexta finem consecuta est. Sequenti die ante meridiem hora 4 ipsissimus ille vir juvenis grj. Extr. res. pr. ore sumsit. Intra 3 min. spatium plane erat solutum. Sensatio adstrictiva erat mediocris, secretio lymphae salivalis ei proportionata. Ambo phaenomena, cum sapore non ingrato amaro, ad horam fere 12 perduraverunt. Seq. die a m. hora 9 grj. Extr. gumm. pr. simili modo ab eo fuit tentatum. 4 min. saliva illud liquefecerat; sapor amarus &c. majori quam a resina heic videbantur adesse gradu; posteriora vero duo phaenomena breviori tempore evanescebant, hora enim 10½ cessarunt. Sapor vero amarus lenisque siccitas palati, marginum linguae, labiorumque, quae hora 10½ se manifestaverant, persistebant ad horam fere 12. Extr. gum. secund. & resinos. sec. simili modo tentamina talia perpressa fuerunt, & eadem phaenomena gradu minori & breviori tempore, quam priora, produxerunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
