# Amoenitates academicae. Vol. 9 93

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, MODUS OPERANDI GENERALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/93

6) Haec vero mutatio a se ipsa cessat, in oreque oritur talis status, qualis fuerat ante Chinam assumtam. Heic monendum, neminem durante observationis tempore ullum adhibuisse humidum; quare effectus accurate observari potuerunt. Quo vero ulterius mutationes a Cortice in corpore productas experirer, simul cum amicis meis antea dictis eum per nonnullos dies in Substantia, Decocto, Extractis, & Sale essentiali interno usui eum in finem adhibuimus. Pulvere experimentorum initium fecimus, quod Vir ille quinquagenarius, Juvenis, atque ego ipse, mane, ante meridiem hora XI, post meridiem hora V, per quinque dierum spatium, ad scrupulum, & ad scrupulum unum & dimidium quacunque vice, adhibuimus; frater vero meus, puer 12 annorum, tempore dicto gr. XV. semper usus fuit. Vir quinquagenarius & ego duobus primis diebus, tempore circiter meridiei, in stomacho pressionem, in orificiis vero, praesertim superiori, constrictionem animadvertimus, qua paulo difficilior facta respiratio; in ipso vero pectore nulla sensibilis aderat mutatio; sensationes hae duae praeternaturales post prardium cessabant, hora vero sexta pulveris usu repetito erant reduces, ad horamque 7 & 8 perseverabant. Diebus tribus postea sensationes has non percepimus, forsan quia statim post adsumtum pulverisatum corticem aquae coctae nonnullas mensuras bibimus, quod primis diebus fuerat intermissum, qua pulvis magis in ventriculo fuit dilutus & ubicunque aequaliter dispersus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
