Latin
MODUS OPERANDI GENERALIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 95
Unproofread scanNot analysed yet
Diebus tamen quibus assumsimus, nec non per nonnullos dies post, majorem roboris gradum, functionumque alacritatem, nos consecutos fuisse videbatur. Decocti deinde Corticis ego unciam unam, &frater unc. dimid. quotidie per nonnullos dies assumsimus, unde omnia supra dictas commoda, nullam vero observavimus molestiam. Extracta simili modo per diversos dies quotidie 3 vicibus adhibui, primo ad gr. XII. postea gr. XX. ab iisdemque omnes, quam a Decocto, quamvis minori gradu observavi effectus. Sal essentiale ad gr. XX. assumtum, praeter elevationem pulsus parum sensibilem, nihil aliud produxit. §. XII. In aegrotis praecipue, qui praeterito anno, initio autumni, febre tertiana epidemica laborabant, sequentes observavi post usum Chinae, mutationes: 1) In pulsu, numerum pulsuum diminui, robur vero eorum magis augeri. Cum enim numerarem sub frigore febris pulsationes in nonnullis 96, in aliis 100, 106 &110, sub calore vero 100, 106, 120 usque ad 126, tandemque in ultimo stadio seu tempore criseos, principio, supra dictum numerum hunc, qui tamen successive decrevit, donec paroxysmus 90, 96 erat finitus; diebus vero intercalaribus hora post omnem lecti calorem jam amissum, 90, aliis 94–96–98, raro centum; post Chinam vero assumtam, 65, 70–76–80 &raro 90 pulsationes: patet, quanta fuerit mutatio in corde arteriarumque systemate per corticem producta.