# Amoenitates academicae. Vol. 9 97

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, MODUS OPERANDI GENERALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/97

Effectus ergo hucusque dicti corticis non solum in sano verum etiam in morboso corporis statu observantur; quamvis satis jam pateat, per usum ejus hoc casu diversas alias quoque oriri mutationes. Non vero est hujus loci, veritatem hanc explanare uberius, morbos vero, quos ut efficacissimum & certissimum remedium profligat China, consideraturus, ulterius hoc demonstrare conabor; heic vero solum quod experientia docuit, annotare volui. §. XIII. Ex his vero omnibus clarum est & perspicuum, pharmacum nostrum, partesque ope chemiae ex ipso extractas, in subjectis diversae aetatis & conditionis, easdem plane experiri mutationes, iisdemque omnibus eosdem rursus producere effectus, omnemque in hoc casu discrepantiam vel in majori vel minori actionis intensitate, vel longiori vel minus longa duratione, consistere. Neminem vero jam fugiet, Corticem corpori vel una vel alia forma admotum, in partes duas principales, ejus solida nempe & fluida, agere. Agit vero in solidas mobiles partes instar stimulantium & corroborantium, quia post ejus applicationem, & dissolutionem, actiones earum fiunt vegetiores & alacriores, & effeTom. IX. effectus proportionate augentur cohaesio vero fibrarum earum postea auctior, actioque in initio fortior, in fine minor, & quod ab ea ratione secretionis lymphae dependet, sequitur, quae tamen circumstantiae posteriores sponte sua cessant, parstatesque ad pristinum ante Chinae applicationem tum, quamvis multo melioratas, restituunt. Jure ergo meritoque, uti ex antea dictis sequitur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
