# Amoenitates academicae. Vol. 9 ii

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/ii

EDITOR. Quod a multis desideratum fuerat, ut scilicet novissimae b. Equ. & Archiatri, C. a Linné, dissertationes academicae colligerentur, reliquisque, septem voluminibus sub Amoenitatum Academicarum titulo editis, adjicerentur, id Viri summi Filius & in Cathedra botanica Upsaliensi Successor, se facturum esse promisit quidem, sed fato praematuro rebus humanis ereptus nomen solvere non potuit. Post Viri autem Celeb. obitum quoniam neminem qui Ejus vices obire velle videretur, esse intellexi: ne diutius mancum esset hoc opus, laborem istum in me suscepi, & non modo dissertationes, a b. Praeceptore Ipso confectas, sed etiam illas, ad quas conscribendas auctoribus materiem suppeditavit plurimam; quin immo, suasu amicorum, quibuscum consilium supplendorum horum opusculorum, a me captum, communicaveram, omnes ac singulas, quae sub Praesidio Viri immortalis ventilatae fuerant, & in istis septem tomis desiderantur, etiamsi Ipse ad eas perficiendas parum vel nihil contribuisset, collectas recudi curavi. Quum vero tantum dissertationum numerum, qui ad senarium supra trigesimum adscendit, non commode caperet unicum volumen, dividere illas satius duxi, ita, ut alterum, quod octavum totius collectionis est, istas complecteretur, quae vel totae, vel majorem partem ab ipso b.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
