# Amoenitates academicae. Vol. 9 vi

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, NONO VOLUMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/vi

HAEMORRHAGIAE JTERI SUB STATU GRAVIDITATIS PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO PRO GRADU DOCTORIS propositae ab ERICO ERICI ELF Helsingo. Upsaliae 1749. Decemb. 6. Quid per haemorrhagiam intelligatur, unicuique haud difficile est perspectu, qui propriam vocabuli significationem novit esse copiosum sanguinis cum impetu effluxum. Hanc significationem neque opus est pluribus circumscribere terminis, nisi quod evacuatio ista fiat e quacunque parte corporis humani viventis. Tom. IX. Corpus humanum, quamdiu in eo statu est constitutum, ut omnes actiones sibi proprias exercere valeat cum facilitate, oblectamento & quadam constantiâ, ut recte dicit Excell. Boerhavius, habetur sanum; ut vero haec conditio sarta tectaque conservetur, tot a Summo Statore hujus universi dicata sunt instrumenta, eorumque inter se relationes, quot ne mortali cuipiam ad ungvem exspiscari adhuc datum fuerit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
