Latin
V. BRANOHIOSIEGI
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
DESCR. Corpus ovatum, atrum: punctum album in singulo Elytro, ut clausis elytris duo puncta alba in dorso appareant, Sunt tamen, si probe adspicias, adhuc 5 alia puncta alba, scilicet unum ad scutum dorsale, unum utrinque ubi pectus adnectitur elytris, &unum lineare in singulo elytro versus ejus basin, quae quinque puncta minima sunt, &in quibusdam plane absunt, excepto puncto scuti. Venter, pedes &antennae clavatae, omnia arra. Tactus, terrefactus, aut ubi periculum videt, contrahit pedes &,caput. 412. DERMESTES pectinicornis fuscus, antennis luteis pinnatis. Habitat passim in sylvis.