Latin
HISTER
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 154
Unproofread scanNot analysed yet
Elytra lutea, margine nigra, picta lineis nigris tribus, longitudinalibus, latiusculis, quarum extima longior ad basin incurvata, in punctum desinens majusculum. COCCINELLA quinquepunctata coleoptris sanguineis: punctis nigris quinque. Fn. 392. Habitat in agris inter segetes, &in Pruno spinosa. DESCR. Magnitudo minor, in singulo elytro (excepta macula baseos nigro-alba.) duo puncta, quorum quod in medio majus, quod versus apicem minus. Thorax niger, utrinque albus. Frous duobus punctis albis. COCCINELLA trifasciata coleoptris rubris: fasciis nigris tribus. Fn. 390. Raj. ins. 87. n. 9. Scarabaeus haemisphaericus minor, elytris ex albo liventibus: lineolis nigris in medio dorso pictis. Habitat in Lapponiae desertis. DESCR. Thorax niger lateribus albis: puncta duo alba ad antennarum exortum. Elytra ruora lineis tribus transversis latiusculis obtusis nigris, quarum quae pectori proxima ambo elytra conjungit; duae autem reliquae posteriores ad marginem interiorem elytrorum non extenduntur, hinc abruptae in medio dorso, 476. COCCINELLA hieroglyphica coleoptris luteis: maculis nigris duabus longitudinalibus sinuatis. Habitat rarius apud nos. DESCR. maxime affinis est Cocc: decempustulatae. COCCINELLA septempunctata coleoptris rubris: punctis septem nigris. Hollar. ins. t. 7. f. 8. Alb. ins. t. 61. f. C.