# Fauna Suecica 154

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, HISTER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/154

Elytra lutea, margine nigra, picta lineis nigris tribus, longitudinalibus, latiusculis, quarum extima longior ad basin incurvata, in punctum desinens majusculum. COCCINELLA quinquepunctata coleoptris sanguineis: punctis nigris quinque. Fn. 392. Habitat in agris inter segetes, & in Pruno spinosa. DESCR. Magnitudo minor, in singulo elytro (excepta macula baseos nigro-alba.) duo puncta, quorum quod in medio majus, quod versus apicem minus. Thorax niger, utrinque albus. Frous duobus punctis albis. COCCINELLA trifasciata coleoptris rubris: fasciis nigris tribus. Fn. 390. Raj. ins. 87. n. 9. Scarabaeus haemisphaericus minor, elytris ex albo liventibus: lineolis nigris in medio dorso pictis. Habitat in Lapponiae desertis. DESCR. Thorax niger lateribus albis: puncta duo alba ad antennarum exortum. Elytra ruora lineis tribus transversis latiusculis obtusis nigris, quarum quae pectori proxima ambo elytra conjungit; duae autem reliquae posteriores ad marginem interiorem elytrorum non extenduntur, hinc abruptae in medio dorso, 476. COCCINELLA hieroglyphica coleoptris luteis: maculis nigris duabus longitudinalibus sinuatis. Habitat rarius apud nos. DESCR. maxime affinis est Cocc: decempustulatae. COCCINELLA septempunctata coleoptris rubris: punctis septem nigris. Hollar. ins. t. 7. f. 8. Alb. ins. t. 61. f. C.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
