# Fauna Suecica 158

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, HISTER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/158

Elytron singulum notatur VII punctis, eo ordine a thorace versus caudam numerando puncta, ut 1, COCCINELLA sedecimguttata coleoptris luteis: punctis albis sedecim. Fn. 399. Habitat in Lapponia Lulensi sylvatica. DESCR. Thorax luteus maculis 5 flavis, absque ulla linea intermedia, Elytron singulum luteum notatum punctis octo, a thorace numerando 2, 3, 2, 1. Caput flavum. COCCINELLA octodecim guttata coleoptris rubris: punctis albis sedecim: duobus primis lunatis. Habitat rarius apud nos. COCCINELLA vigintiguttata coleoptris rubris: punctis albis viginti. Fn. 400. Habitat in arvis. DESCR, Magnitudine & facie cum praecedentibus duabus convenit. Thorax ruber ad marginem lateralem utrinque lineola arcuata alba notatus, inter has lineolas a tergo duo puncta alba minora superiora, & duo alba alia inferiora s. elytris propiora paulloque majora; in singulo Elyrro, quod rubrum est, puecta decem sunt alba, quorum duo in medio fere contigua. 496. COCCINELLA oblongo-guttata coleoptris rubris: lineis punctisque albis Fn. 389. It. oeland. 148. Coccionella coleoptris rubris: lineis quatuor albis longitudinalibus. Habitat in sepibus. DESCR, Reliquis omnibus, hujus generis, nostris paullo major. Elytra & thorax rubra, latera thoracis utrinque alba; singulum Elytron notatur duabus lineolis longitudinalibus albis, quarum interior puncto albido aucta est, vel in medio interrupto, duobus punctis oblungis constans. COCCINELLA obliterata coleoptris flavis: punctis quatuor rufis: anticis obsoletis. Habitat passim, minus frequens. 498. COCCINELLA bipustulata coleopteris nigris, punctis rubris duobus, abdomine sanguineo. Fn. 409. Frisch. germ. 9. p. 34. t. 16. f. 6. Coccinella media nigra, punctis duobus rubris dorsalibus. Habitat in Sorbo, mense septembri, Fahlunae & alibi. DESCR. Est magnitudine mediocris, antecedenti simillima, ambitu fere orbiculata, tota nigra, nitida, margine prominulo. Thorax absque maculis. Elytron singulum in medio fert maculam s. punctum latum sanguineum, saepe ex tribus punctis conflatum. Abdomen inferius rufescit.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
