# Fauna Suecica 162

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, HISTER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/162

Consumta sic foliorum pulpa, maculam pallidam exsuccam ostendit folium; hincque antumno vel Augusto Betulae folia saepe maculantur. Ova plumbea, globosa, numerosa, juxta se invicem collocata, nitida, saepe reperiuntur in inferiore foliorum superficie. DESRC. Insectum atro- caeruleum ad purpuram vergens, seu proprie violaceum floris violae martiae omnino colore; solus venter, pedes & antennae nigra. Caput & thorax punctis excavatis minutissimis inordinatis fere contiguis adspersa; at Elytra striis vix oculis percipiendis, ex punctorum excavatorum minutissimorum serie, notantur, quibus, ut & parvitate, a sequenti differt. LARVA satis similis facie est Coccinellarum Erucis; Incisurae singulae in medio, verrucarum ordine transversali instructae, quae verrucae apice pilosae sunt & humorem excernentes. Abdomen pallidius est, etiam verrucosum. 515. CHRYSOMELA Armoraciae ovata nigra nitidissima subcaerulescens, subtus atra Habitat in Armoraciae foliis. DESCR. Corpus magnitudine seminis Cannabis, supra caeruleo aut viridi nitens, subtus una cum pedibus nigrum, nitidum, ovatum. Ad basin mediam elytrorum quasi foveola adparet. CHRYSOMELA Hypochaeridis ovata aurata, antennis nigris, elytris abbreviatis. It. scan. 210. Habitat in floribus Hypochaeridis maculata, frequens in Scania campestri. CHRYSOMELA vulgatissima oblongo-ovata caerulea, antennis basi ferrugineis. Habitat in nemoribus. DESCR. Corpus colore Chr. Armoraciae s. obscure caerulescens s. aeneulm nitidum, at magis eblongum, quam ovatuin. 518. CHRYSOMELA staphyleâ ovata obscure testacea tota. Habitat in lingno putrido primo vere. DESCR. Inter majores generis species numeranda est. Color totius corporis, elytrorum, thoracis, antennarum abdominis & pedum unicus idemque obscure testaceus, s. cassaneus; sed omnium simillimus est semini Staphyleae s. Staphylodendri, nec novi aliud hujus singularis coluris, a quo similitudinem desumam. Antennarum extimus articulus ovatus est, reliqui breviores. Elytva punctis minutissimis inordinatis excavaris adspersa. Thorax utrinque margine crassiusculo notatus, & utrinque macula depressa. Corpus ovatum. Oculi soli nigri. Antennae & Pedes magis rubent, plantae pedum subtus albae, CHRYSOMELA Vitellinae ovata aenea. Chrysomela aenei coloris. Fn. 426. Habitat in Salice tetrandra & Populo tremula. DESCR. Haec mediocris magnitudinis, tota e Fubro aenea s. aenei spoliticoloris, vel etiam nigricante aenei coloris. CHRYSOMELA Polygoni ovata caerulea, thorace femo ribus anoque rusis. Fn 440. Act. upl. 1736. p. 19. Attelabus subrotundus caeruleo- nigricans; collari testaceo. g Chrysomela viridis nitida, thorace antice aequali, elytris pone contiguis. Fn. 421. Habitat frequens ruri in Polygono aviculari. Ovis gravida intumescit, ut abdomen duplo majus evadat capacitate elytrorum.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
