Latin
170
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 170
Unproofread scanNot analysed yet
DESCR. Corpus atrum, glaberrimum. Frous ferruginea. Thoracis margo anterior &linea dorsalis latiuscula sunt ferruginea. Pedes etiam magna ex parte lutei. CHRYSOMELA cordigera cylindrica, thorace variegato, elytris rubris: punctis duobus nigris. Habitat in fruticibus. DESCR, Caput nigrum, in fronte album. Antennae nigrae, basi rufescenThorax niger, macula cordata alba ad scutellum; ante hanc linea tes alba. Latera thoracis alba puncto nigro. Scu ellum nigrum. Elytra rubra: in singulo puncta duo, quorum anterius ab opposito remotius. Femora nigra, apice extrorsum alba. Tibiae ferrugineae. CHRYSOMELA sexpunctata cylindrica, thorace variegato, elytris rubris: maculis tribus nigris. Habitat rarius apud nos. DESCR. Corpus mediae magnitudinis. Caput, Antennae, Pedes, abdomen &omnia subtus nigra. Thorax supra ruber maculis duabus margineque postice nigris. Elytra rubra: in singulo 3 puncta nigra, quorum duo anteriora paria parva; unicum posticum duplo majus. CHRYSOMELA decem punctata cylindrica, thorace variegato, elytris flavis: punctis quinque nigris. Habitat in nemoribus DESCR. Corpus supra flavum, subtus nigrum. Frous medio flava. Antennae apice nigrae. Thorax ad latera niger. Elytra singula punctis quinque majusculis nigris: quarum primum inferius glaberrimum; ultimum impar. Pedes subferruginei &nigri. 561. CHRYSOMELA obscura subcylindrica, thorace nigro, elytris pedibusque nigris. Habitat in sylvis. DESCR. Statura Curculionis, Corpus atrum, minime nitens. Thorax rotundatus. 562. CHRYSOMELA longimana subcylindrica obscuro-aenea, elytris livido flavis, pedibus anticis longissimis. Habitat in Trifolio montano frequens. Adolph. Modeer. Phil. Mag. DESCR. Corpus medium, totum etiam scutello nigro aeneum. Antennae