Latin
172
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 172
Unproofread scanNot analysed yet
DESCR. Est praecedentibus &minor &longe angustior. Caput nigrocaeruleum. Antennae nigrae. Thorax angustus, cylindraceus, punctis duobus nigris a tergo. Elytra oblonga, flava, versus marginem exteriorem secundum totam longitudinem fulva, Macula cruciformis caerulea tegit coleoptera, cujus truncus incumbit margini elytri utriusque interioris secundum rotam longitudinem; at rami breves sunt, nec marginem exteriorem elytrorum adtingunt; ad basin elytri macula oblonga caerulea, quae non conjungitur cum cruee; versus apicem elytri punctum caeruleum rotundatum, quod saepe adnascitur basi erucis. LARVA nigro-fusca glabra. CHRYSOMELA duodecim punctata oblonga rufa, elytris punctis sex, pectore pedumque geniculis nigris. Habitat in Asparago. Antennae nigrae sunt. Thorax immaculatus. CHRYSOMELA Phallandrdi oblonga nigra, thorace aelytrisque lineis duabus luteis. Chrysomela nigro-aenea; elytrorum lineis duabus luteis. Fn. Habitat in Phellandrii caule &radice. Pupa alba cylindrica, angulata, obtusa. DESCR. oblonga admodum est, tota supra nigro anea: Thoracis marrine laterali flavo &singula Elytra in medio &margine exteriore linea longitudinali flava Tihiae &femorum interior pars flava; Antennae clavatae nigrae. Structura oblonga a caeteris differt, CHRYSOMELA Cerasi oblongiuscula grisea, oculis nigris. Chrysomela livida; oculis nigris. de Geer. Fn. 435. Habitat in Pruni Padi foliis. DESCR. parva: tota pallida s. livida. 571. CHRYSOMELA quadrimaculata oblonga, thorace pedibusque flavis, elytris flavis: maculis duabus nigris remotissimis. Habitat in nemoribus. DESCR. Corpus oblongum, totum pallide flavum. Caput, excepta fronte, nigrum. Elytra macula rotunda nigra ad basin &majore versus apicem. CHRYSOMELA cyanella oblonga caerulea, thorace cylindrico: lateribus gibbis. Habitat in Sylvis. DESCR. Corpus totum obscure caeruleum, nitidum. Antennae solae nigrae.