Latin
175
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 175
Unproofread scanNot analysed yet
CURCULIO granarius longirostris piceus oblongus, thorace punctato longitudine elytrorum. Curculio rufo-testaceus oblongus; thorace elytrorum fere longitudine. Fn. 462. Raj. ins. 88. Scarabaeus parvus sordide s. obscure fulvus, proboscide longa deorsum arcuata. Habitat in Segetum seminibus, quibus vescitur, inprimis Avejnae seminibus granulatis DESCR. Totur omnibus partibus concolor, rufo-testaceus; corpus admodum oblongum est, &,quod in hac specie singulare est, thorax valde longus &magnus, ut fere longitudinem elytrorum (non tamen omnino) adtingat. Thorax punctis excavatis adspersus, &Elytra striis excavata. magnitudo pediculi. CURCULIO) dorsalis longirostris, elytris rubris; sutura nigra. Curculio niger; elytris in medio rufescentibus. Fn. 175 Act ups. 1736. p. 16. n. 6. Curculio minimus fuscus, lateribus rufescentibus Habitat in Ranunculo Ficaria. DESCR. Magnitudo Pulicis. Totus niger vel ex cinereo nigricans, praesertim thorace, qui villis cinerascentibus manifeste adspergitur. Elytra striata, maxima ex parte rufa, excepta parte thoraci &luturae longitudinali adjacente, quae nigra, hinc clausis elytris latera insecti rufa conspi euntur. Femora nigra, sed Tibiae flavae. Antennae nigro-fuscae infimo articulo non majore. CURCULIO Pini longirostris, elytris testaceis: fasciis nebulosis. Curculio longirostris, elytris macula ferruginea. Fn. 447. List. loqu. p. 393. n. 29. Scarabaeus majusculus scaber e leucophaeo nigroque varius. Habitat in Piuo sylvestri, resinam edens, frequentissimus apud nos: tarde incedit, arcte apprehendit, tenaciter adhaeret, ore frustra cutem mordere tentat captivus. DESCR. Versus anum valde gibbum est abdomen a tergo. Animalculum totum e griseo nigrum; totum corpus, rostrum, thorax, elvtra &pedes punctis minutissimis contiguis excavatis. Signaturae aliquae testaceae in thorace ex villis tenuissimis, similes etiam in formam fasciarum duarum transversarum linearum, quarum quae thoraci propior ad suturam elvtrorum interrupta est. Antennarum apices flavescunt. Simillimus C.