Latin
184
Carl Linnaeus, Fauna Suecica 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
638. ATTELABUS Goryli niger elytris rubris. CurINSECTA COLEOPTERA. ATTELABUS. 185 Curculio niger; elytris rubris; capite pone elongato. It. cel. Act ups. 1736. p. 19. n. 4. Necydalis rubra, capite minimo nigro. Habitat in Coryli foliis, quae involvit in cylindrum utrinque clausum, intra quem ovum. DESCR. Singularis est haec Species, nec facie ad reliquas accedens. Caput enim, quod totum nigrum &atrum, excoriatae vulpis caput refert, caret enim rostro elongato, sed brevissimo gaudet, cui antennae nigrae innatae, articulo infimo reliquis non longiore: caput postice elongatum, nec thoraci immersum, ut in reliquis.