# Fauna Suecica 196-2

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/196-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/196-2

Corpus in se spectatum atrum est, sed pectus, thorax, abdomen, pedes, & maxima ex parte caput vellere e viridi-flavo tecta. Elytra non striata, punctis tamen minutissimis adspersa; ad basin suturae longitudinalis elytrorum villositas pectori concolor. Corpus pone adtenuatum & elvtra praemorsa. Haec species solis antennis ab omnibus nobis notis differt, quarum singuli articuli inferne lutei, superne nigri; binc monilis instar e nigro & luteo variegatis. Variat etiam elytris viridibus, adeoque toto corpore viridi: elytrorum color luteo-viridis dependet a vellere minutissimo, quo deraso elytra nigra sunt. Femora postica absque denticulo & Thorax absque angulis. 683. LEPTURA sericea viridi caerulea, elytris subfastigiatis. Habitat apud nos rarius. DESCR. Corpus magnitudine Lept. aquaticae, sed caeruleum, nitens totum. Antennae nigrae vix corporis longitudine. Thorax quasi medius in ter Lepturas & Cicindelas. Elytra punctato-striata. LEPTURA quadrimaculata nigra, elytris lividis: maculis quatuor nigris. Fn. 502. Habitat in sylvis. R. Hast. DESCR. Est inter maximas, Omnia nigra, sed thorax & abdomen lana cinerea, in singulis Elytris macula una anterius paullo miner, altera posterius major magis quadrata & magis saturate ferrugineo-nigra.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
