# Fauna Suecica 22

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, I. ACOITIRES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/22

Tibiae maxima ex parte nudae luteae Remiges 22. quorum secundus longissimus, reliqui dein gradu breviores; omnes fusci supra, subtus cani, antice immaculati (exceptis secundariis parum ferrugineis), postice sinubus seu maculis albidis sept 2 vel octo, Rectrices longae, laterales breviores, omnes canae, versus apicem fascia lata nigra noratae; omnes antice immaculatae, at pone s. introrsum lineis octo nigris lariusculis notatae, exceptis pennis 2 intermediis, quae his maculis destituuntur & totae canae sunt, excepta fascia ad apicem, ut in reliquis nigra. Tectrices alarum subtus albae maculis parvis nigris. FEMINA. Magnitudo Columbae, omnia ut in mare, sed caudae color praecipue diversus est, & corpus magis obscurum. Rectrices 12. ferrugineae, apice macula magna nigra terminatae, & singulae q vel 10 lineis transversis nigris notatae. harum 6. 6. seu intermediae summo apice non albent, uti reliquae 1. 2. 3. 4. 5. FALCO Lanarius cera lutea, pedibus rostroque caeruleis, corpore maculis nigris longitudinalibus. Fn. 61. Gesn. av. 76. Lauarius. Aldr. orn. l. 7. c. 10. Lanarius gallorum. Will. orn. 48. Lanarius cujus mas Tertiarius. Raj av. 15. n. 13. Lanarius. Alb. orn. 2. p. 7. t. 7. Lanarius. Habitat in sylvis, rarior avis migratoria. DESCR. Dorsum & Alae serrugineae; Caput & corpus totum subtus cinereo-alba maculis nigris longitudinalibus. Canda longa inaculis opposiris albidis. Tibiae ultra medium vellitae. Pedes caerulei. Rostrunm caerulescens. Hinc distinctissimus a Lanario Italico. FALCO Haliatus pedibus ceraque caeruleis; corpore supra fusco, subtus capiteque albo. Fn. 57. Gesn. av. 74. Falco, cui pedes caerulei, Cyanopoda. Aldr. orn. I. 2. c. 3. Haliaetus. l. 2. c. 7. Morphnos. Will. orn. 37. t. 6. Balbusardus. Raj. av. 16. n. 3. Balbusardus anglorum. Suecis Eläsot, Fisk-örn. Habitat humi inter arundines juxta aqvas; Ova 4. alba, elliptica, magna. Victitat piscibus. DESCR. Cera caerulescens. Iris flava. Nares oblongae. Pedes caerulescentes; digitus extimus retrorsum quasi versatilis: corporis color supra fuscus, excepto capite albo. Corpus Jubtus totum album; ungues subtus teretiusculi. 64. FALCO Gyrfalto cera caerulea, pedibus luteis, corpore fusco fasciis cinereis, caudae lateribus albis. Fn. 62. Rudb. pict. Falco albo-cinereus viridis, pedibus luteis. Will. orn. 44. Gyrfalco. Raj. av. 13. n. 3. Gyrfalco. Habitat rarius apud nos, Columbis infestus. DESCR. Dorsum nigro-cinereum, Venter albo-cinereus maculis transversis. Pedes lutei. Magnitudo Galli, FALCO Apivorus cera nigra; pedibus seminudis flavis; capite cinereo; caudae fascia cinerea, apice albo. Fn. 66. Will. orn. 38. t. 3. Buteo apivorus s. vespivorus. Raj. av. 16. n. 2. Buteo apivorus s. vespivorus. Alb. orn. 2. p. 8. t. 8. Accipiter palumbarius. Suecis Slaghök. Habitat in sylvis. Ova cinerea maculis obscuris. DESCR. Rostrum nigrum: cera nigra rugosa, iris oculorum crocea. Caput cinereum. Dorsum ferrugineo-fuscum, Caudae rectrites apice albae, tum linea transversa nigra, dein fascia lata cinerea. Pectus & abdomen alba maculis nigricantibus. Pedes flavi. FALCO aeruginosus cera fusca, corpore griseo, vertice gula axillis pedibusque luteis. Fn. 63. Will. orn. 42. 1. 7. Milvus aeruginosus. Raj. av. 17. n. 4. Milvus aeruginosus. Alb. orn. 1. p. 3. t. 3. Milvus aeruginosus, Suecis Höns-tjuf. Habitat in sylvis.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
