# Fauna Suecica 222-2

Carl Linnaeus, Fauna Suecica, 222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/222-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/fauna-suecica/222-2

DESCR. Corpus Pediculo plus duplo majus, nigrum, minime nitidum, Pedes & Antennae fere piceae. Elytra fusco-nigra. 803. CARABUS velox nigricans, pedibus tibiisque pallidis. It. Habitat in arena riparia maritima insulae Färoen in Gotlandia; currit & volitat velocissime & promtissime inter omnia coleoptera. DESCR. Musca domestica minor. Caput, Thorax & Elytra (quae striis octo sunt) e cupreo nigra. Pedes nigri, exceptis mediis tibiis pallidis. CARABUS marginatus niger, elytris margine flavis. Habitat in Sylvis. DESCR. Corpus totum viridissimum. Antennae nigrae. Thoracis margo vix manifaste ferrugineus. Elytra vix manifeste striata margine exteriore omnine flavo. Variat capite thoraceque aeneis. 805. CARABUS multipunctatus subaeneus, clytris punctis vagis plurimis impressis. Habitat in Sylvis. DESCR. Corpus mediae magnitudinis, nigrum, glabrum, subtus subaneum. Thorax linea longitudinali excavata. Elytra margino laterali subaenea, disco striata & adspersa punctis majoribus obtusis impressis. 806. CARABUS bipunctatus subaeneus, elytris punctis duobus impresis. Habitat ad Aquas DESCR. Corpus vix pediculo majus, nigrum, at supra sunt Caput, Thorax & Elytra aenea. Elytra notantur punctis duobus imprassis: altero anterius, altero posterius. 807. CARABUS sexpunctatus subaeneus, elytris punctis longitudinalibus sex impressis.

---

Carl Linnaeus, Fauna Suecica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fauna_Suecica.
